- SPELAEUM
- SPELAEUMGraece ςπήλαιον, apud recentioris aevi Scriptores, modo antrum in genere, modo cryptam Aedis sacrae, modo cellulam Monachircam, significat. In Euangelio Ioannis c. 11. v. 38. ubi de Lazari sepulchro, vox ςπήλαιον adhibetur, et χθόνιον ςπέος, subterraneaspecus, exponitur Nonno. Crypta nempe erat subterran, alapide impositô clausa, in cuius nudo solo corpora pollincta et involuta linteis reponere genti illi mos erat, iam a vetustissimis temporibus. Namque et Spelunca duplex, dicitur abrahami sepulchrum, in Sacra eius Historia, h. e. ςπήλαιον ἀμφίδυμον, duplicem habens aperturam, et ex duabus partibus ingressum, Similiter CHRISTI sepulchtum specus fuit subterraneus lapide structus et cameratus, cum foramine desuper ad demittenda cadavera: unde postmodum occasio sumpta Graecis conchas Ecclesiae construendi etc. Vide de comparatione concharum huiusmodi cum spelunca vel crypta, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 1288. et seqq. nec non supra in voce Crypta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.